Exsurgens autem Maria abiit in civitatem Juda. Juda nomen est regni, non tribus. Jerusalem enim in tribu Benjamin erat, per quam forte transivit ad oppidum, in quo dicunt tunc Zachariam habitasse, quarto milliario a Jerusalem, et ibi natum Joannem. Et legitur in libro Justorum, quod beata Virgo eum primo levavit a terra. Et cum salutasset Elisabeth exsultavit infans in utero ejus, et cum matrem Domini sui et beatam eam prophetaret Elisabeth, edidit Maria canticum Domino, dicens: Magnificat anima mea Dominum, etc. Mansit autem Maria ibi mensibus tribus, ministrans cognatae donec pareret, et tunc rediit in domum suam. Octavo autem die cum circumcideretur puer, et vocarent eum nomine patris sui Zachariam, ait: Joannes est nomen ejus. Idipsum scripsit et pater sumpto pugillari. Est autem pugillaris tabula, quae pugno potest includi, ut calamus scriptoris. Et apertum est os Zachariae, et prophetans canticum fecit Domino: Benedictus Dominus Deus Israel. Haec duo cantica non cantantur in Ecclesia eo ordine quo sunt edita. Prius enim cantatur, quod secundo est editum. Quia enim in cantico Zachariae legitur: Et erexit cornu salutis, quod est factum in resurrectione, ideo canitur in Laudibus, et loquitur ad puerum, qui fuit aurora Solis. Et quia legitur in cantico Virginis: Respexit humilitatem ancillae suae, Ecclesiae scilicet et ipsius Mariae: quod quidem factum est in sexta aetate. Et agit de incarnatione ibi: Suscepit Israel puerum suum. Ideo cantatur ad vesperas, sexto scilicet officio diurno. Tertium canticum Simeonis, quod sequitur cantatur in septimo officio, id est in completorio, quia orat se dimitti in pace, quod fit in septimo quiescentium. Et quia haec duo cantica evangelica sunt, ideo stantes ea cantamus. Puer enim crescebat, et confortabatur spiritu, et erat in desertis locis, usque in diem ostensionis suae ad Israel. Revertens autem Maria ad Nazareth, inventa est a sponso in utero habens de Spiritu sancto. Qui nolens eam traducere in conjugem, occulte voluit eam dimittere; in somnis autem admonitus est ab angelo, ut acciperet eam in conjugem, et ne suspicaretur adulterium, conceptum puerum de Spiritu sancto indicavit, et ut Jesum vocaret praecepit, quia salvum faceret populum a peccatis eorum. Et hoc cognovit Joseph Deum nasciturum, qui solus peccata dimittit, et accipiens sponsam in uxorem, cum Virgine virgo permansit. Habuit autem Virgo virum, ne gravida infamaretur, et ut viri solatio et ministerio frueretur, et ut diabolo occultaretur Dei partus.